Alexandri Fortunati exastichon ex tempre editum
Quisquis coelestes exoptat scandere sedes
Et quid portendant, perlegat istud opus.
In quo felices eventus atque nefandos
Extemplo poterit discere quippe simul.
5
Bis sex signorum formas septemque planetas
Noscere si potis est inter ephemeridas.
Lu.Ga. episcopi civitatensis carmina
O Pater Omnipotens, resides qui in culmine Caeli,
Sanctificent omnes nomen ubique tuum.
Adveniatque tuum regnum fiatque voluntas
Vsque tua in terris, non secus atque polo.
5
Daque hodie panem nostrum cunctisque diebus
Qui robur foveat corporis atque animam.
Nominibus nostris sicut dimittimus et nos
Dimitte et nobis debita nostra precor.
Ne nos inducas tentemur ab hoste maligno,
10
Liberet a cunctis sed tua dextra malis.
O pater Altisonans, rerum cui summa potestas
Te rogo sis mea lux, praesidiumque salus.
Omne bonum quantum est melius praestantius atque
Esse decet tanto participabilius.
Symbolum Apostolorum
Vnum credo Deum, coeli terraeque marisque
Factorem aeternum, cunctipotentis opus.
Nate dea tibi Christe Deus quoque credimus una
Cum patre qui noster unicus est Dominus.
5
Qui conceptus eras ex verbo numinis almi
Natus et ex Maria virgine perpetua.
Pontius insontem Christum ferus ille Pilatus
Tunc praeses poenas iussit adire graves.
In cruce verus homo est, nam mortuus atque sepultus
10
In Stygias voluit mox penetrare domos.
Tertia lux aderat qua mortis victor acerbe
Christus ab inferna sede receptus abit.
Ascendit superos, coelestia regna, penates
Ad dextramque Patris omnipotentis adest.
15
Indeque venturus iudex vitaeque necisque
Cuius nulla dies finiet imperium.
Quique ab utroque simul procedit nomine sanctus
Spiritus, hunc credo Catholicamque fidem.
Sanctaque Sanctorum quod sit communio, lympha
20
Purgarique sacra crimen et omne nefas:
Rursus et extinctos in corpore posse reverti.
Et vitam sanctam ducere cum superis.
Salve Regina
Quae miseros regina foves, salve optima mater;
Vitaque dulcedo spesque salutis ave.
Ad te clamanus profugi quos Eva creavit
Prima parens nostri, primaque causa mali.
5
Illius ob noxam miseros Phlegetontis ad undas
Damnatos saevis eripe turbinibus.
Cum gemitu et lacrimis suspiria cordis ab imo
Valle sub hac herebi fundimus atque preces.
Eia ergo patrona hominum converte benignos
10
Ad nos illa oculos, sidera clara, tuos.
Ostende et nobis benedictum ventris Iesum
Post hoc exilium pignora cara tui.
O pia, o clemens, o dulcis Virgo Maria
Te rogo pro nobis sancta precare patrem.
15
Excelsum mundi autorem interituque carentem
Vt nostris tribuat criminibus veniam.
Det pacem, mala quaeque procul pestemque famemque
Pellat, det fruges terra benigna suas.
Atque tuum gnatum conceptum semine nullo
20
Ora pro nobis Sancta Dei Genetrix:
Vt nos ipse suis Christus sine crimine dignos
Pollicitis facias muneribusque sacris.
Detque hostes superare malos regnatoe Olympi
Post cineres nobis det sua regna Deus.
Pomponii Gaurici dialogus de tempore
Cuius opus? Quondam Lysippi, dic mihi quis tu?
Tempus. Quidnam operae est tibi? Cuncta domo.
Cur tam summa tenes? Propero super omnia velox
Cur celeras plantae? Me levis aura vehit?
5
Cur tenuem tua dextra tenent tonsoria falcem?
Omnia nostra secans radit acuta manus.
Cur tibi tam longi pendent a fronte capilli?
Fronte quodem facili sum bene posse capi.
Cur tibi posteriorpars est a vertice calva?
10
Posterior nemo prendere me poterit.
Talem me finxit quondam Sytionius, hospes
Et monitorem hoc me vestibulo posuit.
Pulchrum opus artificem laudat, pro Iuppiter, o quam
Debuit hoc pigros sollicitare viros.
Mahometi epitaphium
Quem dites Indi quemque et timuere Britanni
Quique die medio, quique sub axe iacent,
Orbis terror eram Mahometus mortuus umbras
Terreo. Forte mei vivit in orbe metus.
5
Victori fortuna mihi victricia semper
Arma dedit, Stygias unc peto victor aquas.
Qui vici innumeros poulos, tot regna, tot urbes,
Solus et immensi qui timor orbis eram.
Me rapuit quae cuncta rapit mors improba, sed sum
10
Virtute excelsa ductus ad astra tamen.
Vici victores Danaos domuique feroces
Chaoniae populos, Sauromatasque truces.
Pannonius sensit quantum surgebat in armis
Vis mea, quae Latio cognita nuper erat.
15
Mens fuerat bellare Rhodon, superare superbam
Italiam, sed non fata dedere modum.
Hei mihi nam rapuit mors aspera quaeque sub alto
Pectore condideram vertit et hora brevis.
Sic hominum fastus, sic et eunt stigmata, sicque
20
Imperia atque aurum quicquid et orbis habet.
De Paulo III
Tertius ex alto descendit Paulus Olympo
Vt pius hic terras Iuppiter astra regat.
Paule hominum Pastor, patriae princepsque paterque
Qui merito in terris sceptra tonantis habes
5
O tibi, quem Christus voluit sua sceptra tueri
Det laetos Christi concelebrare dies.
Astra novum novies quamquam feliciter annos
Portendant, veluti dictat Apollo meus.